monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, VIII <<<     >>> X

Caput IX SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Cui, nisi huic fidei adtestantur ista miracula, in qua praedicatur Christus resurrexisse in carne et in caelum ascendisse cum carne? quia et ipsi martyres huius fidei martyres, id est huius fidei testes, fuerunt; huic fidei testimonium perhibentes mundum inimicissimum et crudelissimum pertulerunt eumque non repugnando, sed moriendo vicerunt; pro ista fide mortui sunt, qui haec a Domino inpetrare possunt, propter cuius nomen occisi sunt; pro hac fide praecessit eorum mira patientia, ut in his miraculis tanta ista potentia sequeretur.
2 Nam si carnis in aeternum resurrectio vel non praeuenit in Christo vel non ventura est, sicut praenuntiatur a Christo vel sicut praenuntiata est a prophetis, a quibus praenuntiatus est Christus: cur et mortui tanta possunt, qui pro ea fide, qua haec resurrectio praedicatur, occisi sunt?
3 Sive enim Deus ipse per se ipsum miro modo, quo res temporales operatur aeternus, sive per suos ministros ista faciat; et eadem ipsa, quae per ministros facit, sive quaedam faciat etiam per martyrum spiritus, sicut per homines adhuc in corpore constitutos, sive omnia ista per angelos, quibus invisibiliter, incorporaliter, inmutabiliter imperat, operetur, ut, quae per martyres fieri dicuntur, eis orantibus tantum et inpetrantibus, non etiam operantibus fiant; sive alia istis, alia illis modis, qui nullo modo conprehendi a mortalibus possunt: ei tamen adtestantur haec fidei, in qua carnis in aeternum resurrectio praedicatur.